

Epistola ad Galatas*
Caput 6: Versus 12
Hi cogunt.Isti erant pseudo, qui sic Christum praedicabant ut et legem servandam docerent. Crucem praedicabant, ut a fidelibus quaestum haberent; legem, ut Judaeis placerent.Ut crucisChristi persecutionem,etc. Forte hoc ideo dicit, quia Romani imperatores Caius Caesar, et Octavianus, et Augustus, leges promulgaverunt ut Judaei, ubicunque essent, proprio ritu viverent, et patriis caeremoniis deservirent. Quicunque enim circumcisus erat, licet in Christum crederet, quasi Judaeus habebatur in gentibus; qui vero incircumcisus se non esse Judaeum praeputio praeferebat, persecutionibus tam gentilium quam Judaeorum fiebat obnoxius. Has igitur persecutiones, qui Galatas depravaverant, declinare cupientes, circumcisionem pro defensione discipulis persuadebant. Nam nec Judaei persequi eos poterant, nec gentiles quos videbant, et proselytos circumcidere, et ipsos legalia servare.